BAPTISMUS Judaeorum

BAPTISMUS Judaeorum
BAPTISMUS Judaeorum
deuplex erat: alter pollntorum Gap desc: Hebrew: qui antequam Sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant; alter Proselytorum, Gap desc: Hebrew, per quem alienigenae in Iudaeorum Rem publ. ac Religionem initabantur: Hi enim, praeter Circumcisionem et Sacrificium, Baptismô praeterea in Iudaeorum sacra transibant. Cum hodie, cessautibus sacrificiis, solâ Circumcisione et Baptismô id fiat. Ortum Baptismi huius quidam ascribunt Iacobo familiam suam lustranti, Genes. c. 35. v. 2. aliis verosimilius ad Mosen in Deserto, illius initium referentibus, Exodi c. 13. v. 21. et c. 14. v. 22. qui fuerit Baptismus in nube et mari memoratus, 1 Corinth. c. 10 v. 2. Hoc certum, sive istâ occasione coeperit, sive postquam Samaritae Circumcisionem acceperunt, sive denique post Templi excidium, aut serius, Baptismum, illum, ad sacrarum lotionum, aut apud Veteres, aut in Templo deinceps usitatatum, exemplum prim um usurpatum fuisse. Peragebatur lustratio haec statim a Circumcisione, mox ubi dolores eius interqureveraut. Praemittebatur autem examen sollenne: dumque novus Fidei candidatus abluebatur, Religionis articuli praelegebantur: interimque ipse mergebatur, adstante Sapientum Trium viratu. Eôdem ritu et liberi eius lustrabantur, atque universa utriusque sexus familia. Quod si parentes praemortui Forent, locum eorum tres isti e Sapientium Collegio implebant, atque initiatioms huius testes erant. Qui vero sic expiati erant, in Iudaiscae gentis nomen ac adeus veniebant; atque, exutâ peregrinitate et pristinâ consanguinitate obliteratâ, novorum quasi natalium ius accipiebant, ac deinceps pro Iudaeis ac Dei domesticis habebantur. Unde Posteros eorum rursum tingi et novô baptismô inaugur ari fas non fuit, cum pro veris Israêlitis censerentur etc. Atque hunc Iudaeorum Baptismum, qui humanus ac Ecclesiastcus duntaxat ritus erat, Dominus noster, ex corum sententia, qui iam tum illum obtinuisse volunt, consercravi, et Circumcisione aboliâ, novae Ecclesiae Sacramentum esse iussit; Ita ut, srcut olim per Circumcisionem et Baptismum, ita nunc per Baptismum solum, Deo liberi nascantur. Franc. Burmaunus Loc. 31. c. 6. de Baptismi istiutione. Sed de Baptismo Christianorum modo plura diximus. De Lotionibus vero Asperfionibusque Iudaeorum vide quoque supra, ubi de Aspergendi ritu; ubi etiam aliquid de Gentilium lotionibus, quibus tum ad peccatorum labem expiandam, tum ad celebriora mystetia peragenda, leguntur usi: ut et infra, voce Lotio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”